Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,22-29)
Postquam Iesus satiaverat quinque milia hominum, discipuli eius illum viderunt ambulantem super mare. Áltera autem die turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navícula ália non erat ibi, nisi una, et quia non introísset cum discípulis suis Iésus in navem, sed soli discípuli eíus abiíssent; áliæ supervenérunt naves a Tiberíade iúxta locum, ubi manducáverant panem, grátias agénte Dómino. Cum ergo vidísset turba quia Iésus non esset ibi neque discípuli eíus, ascendérunt ipsi navículas et venérunt Caphárnaum quæréntes Iésum. Et cum inveníssent eum trans mare, dixérunt ei: “Rábbi, quando huc venísti?” Respóndit eis Iésus et dixit: “Amen, amen dico vobis: Quǽritis me, non quia vidístis signa, sed quia manducástis ex pánibus et saturáti estis. Operámini non cibum, qui perit, sed cibum, qui pérmanet in vitam ætérnam, quem Fílius hóminis vobis dabit; hunc enim Pater signávit Deus!” Dixérunt ergo ad eum: “Quid faciémus, ut operémur ópera Dei?” Respóndit Iésus et dixit eis: “Hoc est opus Dei, ut credátis in eum, quem misit ille.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel