Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,35-40)
In illo tempore: Dixit Iesus turbis: Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esúriet; et, qui credit in me, non sítiet umquam. Sed dixi vobis, quia et vidístis me et non créditis. Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet; et eum, qui venit ad me, non eíciam foras, quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam sed voluntátem eíus, qui misit me. Hæc est autem volúntas eíus, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est enim volúntas Patris mei, ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam; et resuscitábo ego eum in novíssimo die.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel