The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,52-59)
   
   In illo tempore: Litigábant Iudǽi ad ínvicem dicéntes: “Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum?” Dixit ergo eis Iésus: “Amen, amen dico vobis: Nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis eíus sánguinem, non habétis vitam in vobismetípsis. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam; et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cælo descéndit, non sicut manducavérunt patres et mórtui sunt; qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.” Hæc dixit in synagóga docens in Caphárnaum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut