The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1,5-25)
   
   Fuit in diébus Heródis regis Iudǽæ sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abíæ, et uxor illi de filiábus Áaron, et nomen eíus Elísabeth. Erant autem iústi ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et iustificatiónibus Dómini, irreprehensíbiles. Et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis. Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum, secúndum consuetúdinem sacerdótii sorte éxiit, ut incénsum póneret ingréssus in templum Dómini; et omnis multitúdo erat pópuli orans foris hora incénsi. Appáruit autem illi ángelus Dómini stans a dextris altáris incénsi; et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum. Ait autem ad illum ángelus: " Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua, et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eíus Ioánnem.  Et erit gáudium tibi et exsultátio, et multi in nativitáte eíus gaudébunt: erit enim magnus coram Dómino et vinum et síceram non bibet et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ  et multos filiórum Israel convértet ad Dóminum Deum ipsórum. Et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ, ut convértat corda patrum in fílios et incredíbiles ad prudéntiam iustórum, paráre Dómino plebem perféctam ".  Et dixit Zacharías ad ángelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea procéssit in diébus suis ". Et respóndens ángelus dixit ei: " Ego sum Gábriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizáre. Et ecce: eris tacens et non póteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidísti verbis meis, quæ implebúntur in témpore suo ". Et erat plebs exspéctans Zacharíam, et mirabántur quod tardáret ipse in templo. Egréssus autem non póterat loqui ad illos, et cognovérunt quod visiónem vidísset in templo; et ipse erat ínnuens illis et permánsit mutus. Et factum est, ut impléti sunt dies offícii eíus, ábiit in domum suam. Post hos autem dies concépit Elísabeth uxor eíus et occultábat se ménsibus quinque dicens: " Sic mihi fecit Dóminus in diébus, quibus respéxit auférre oppróbrium meum inter hómines ".
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut