The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (11,47-54)
   
   In illo témpore: Ait Dóminus: Væ vobis, quia ædificátis monuménta prophetárum, patres autem vestri occidérunt illos! Profécto testificámini et consentítis opéribus patrum vestrórum, quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequéntur, ut requirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi, a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis: Requirétur ab hac generatióne. Væ vobis legis péritis, quia tulístis clavem sciéntiæ! Ipsi non introístis et eos, qui introíbant, prohibuístis.” Cum autem inde exísset, cœpérunt scribæ et pharisǽi gráviter insístere et eum allícere in sermóne de multis insidiántes ei, ut cáperent áliquid ex ore eíus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut