Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (12,32-48)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Noli timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite, quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteréscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis, quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit; ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis, ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti, servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes. Amen dico vobis, quod præcínget se et fáciet illos discúmbere et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt illi. Hoc autem scitóte, quia, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis venit.” Ait autem Petrus: “Dómine, ad nos dicis hanc parábolam an et ad omnes?” Et dixit Dóminus: “Quis putas est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuet dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eíus, invénerit ita faciéntem. Vere dico vobis: Supra ómnia, quæ póssidet, constítuet illum. Quod si díxerit servus ille in corde suo: ‘Móram facit dóminus meus veníre’, et cóeperit percútere púeros et ancíllas et édere et bíbere et inebriári, véniet dóminus servi illíus in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dívidet eum partémque eíus cum infidélibus ponet. Ille autem servus, qui cognóvit voluntátem dómini sui et non præparávit vel non fecit secúndum voluntátem eíus, vapulábit multis; qui autem non cognóvit et fecit digna plagis, vapulábit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quærétur ab eo; et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel