Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (12,54-59)
In illo tempore: Dicébat Iesus ad turbas: “Cum vidéritis nubem oriéntem ab occásu, statim dícitis: ‘Nímbus venit’, et ita fit; et cum austrum flantem, dícitis: ‘Æstus erit’, et fit. Hypócritæ, fáciem terræ et cæli nostis probáre, hoc autem tempus quómodo nescítis probáre? Quid autem et a vobis ipsis non iudicátis, quod iústum est? Cum autem vadis cum adversário tuo ad príncipem, in via da óperam liberári ab illo, ne forte trahat te apud iúdicem, et iúdex tradat te exactóri, et exáctor mittat te in cárcerem. Dico tibi: Non éxies inde, donec étiam novíssimum minútum reddas.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel