Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (14,1.7-14)
In illo témpore: Factum est, cum intráret Iesus in domum cuiúsdam príncipis Pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Dicébat autem ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: «Cum invitátus fúeris ab áliquo ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab eo, et véniens is qui te et illum vocávit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incípias cum rubóre novissímum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco, ut cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: “Amíce, ascénde supérius”: tunc erit tibi glória coram ómnibus simul discumbéntibus. Quia omnis qui se exáltat humiliábitur; et qui se humíliat exaltábitur». Dicébat autem et ei qui se invitáverat: «Cum facis prándium aut cenam noli vocáre amícos tuos neque fratres tuos neque cognátos neque vicínos dívites, ne forte et ipsi te reinvítent, et fiat tibi retribútio. Sed cum facis convívium voca páuperes, débiles, claudos, cæcos; et beátus eris, quia non habent retribúere tibi, retribuétur enim tibi in resurrectióne iustórum».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel