Feria IV 26 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (17,1-6)
   
   In illo tempore: Ait Iesus ad discípulos suos ait: “Impossíbile est ut non véniant scándala; væ autem illi, per quem véniunt! Utílius est illi, si lapis moláris imponátur circa collum eíus et proiciátur in mare, quam ut scandalízet unum de pusíllis istis. Atténdite vobis! Si peccáverit frater tuus, íncrepa illum et, si pæniténtiam égerit, dimítte illi; et si sépties in die peccáverit in te et sépties convérsus fúerit ad te dicens: ‘Pǽnitet me’, dimíttes illi.” Et dixérunt apóstoli Dómino: “Adáuge nobis fidem!” Dixit autem Dóminus: “Si haberétis fidem sicut granum sinápis, dicerétis huic árbori moro: ‘Eradicáre et transplantáre in mare’, et obœdíret vobis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut