Feria II 24 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Luc (17,5-10)
   
   In illo tempore: Dixérunt apóstoli Dómino: “Adáuge nobis fidem!” Dixit autem Dóminus: “Si haberétis fidem sicut granum sinápis, dicerétis huic árbori moro: ‘Eradicáre et transplantáre in mare’, et obœdíret vobis. Quis autem vestrum habens servum arántem aut pascéntem, qui regrésso de agro dicet illi: ‘Státim transi, recúmbe’, et non dicet ei: ‘Pára, quod cenem, et præcínge te et minístra mihi, donec mandúcem et bibam, et post hæc tu manducábis et bibes’? Numquid grátiam habet servo illi, quia fecit, quæ præcépta sunt? Sic et vos, cum fecéritis ómnia, quæ præcépta sunt vobis, dícite: ‘Sérvi inútiles sumus; quod debúimus fácere, fécimus.’”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut