Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (19,1-10)
In illo tempore: Ingréssus Iesus perambulábat Iéricho. Et ecce vir nómine Zacchǽus, et hic erat princeps publicanórum et ipse dives. Et quærébat vidére Iésum, quis esset, et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret illum, quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Iésus dixit ad eum: “Zacchǽe, festínans descénde, nam hódie in domo tua opórtet me manére.” Et festínans descéndit et excépit illum gaudens. Et cum vidérent, omnes murmurábant dicéntes: “Ad hóminem peccatórem divértit!” Stans autem Zacchǽus dixit ad Dóminum: “Ecce dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus et, si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum.” Ait autem Iésus ad eum: “Hódie salus dómui huic facta est, eo quod et ipse fílius sit Ábrahæ; venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel