Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (2,22-35)
Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, [parentes Iesu] tulérunt illum in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: " Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur ", et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini: par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce homo erat in Ierusálem, cui nomen Símeon, et homo iste iústus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum; et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iésum paréntes eíus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit: " Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israel ". Et erat pater eíus et mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo. Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eíus: " Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes ".
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel