The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Lucam (2,41-51)
   
   Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierusálem in die festo Paschæ. Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iésus in Ierusálem, et non cognovérunt paréntes eíus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos; et non inveniéntes regréssi sunt in Ierusálem requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos; stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eíus. Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eíus ad illum: “Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.” Et ait ad illos: “Quid est quod me quærebátis? Nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?” Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad illos. Et descéndit cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis. Et mater eíus conservábat ómnia verba in corde suo.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut