Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (20,27-40)
In illo tempore: Accessérunt quidam sadducæórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt Iesum dicéntes: “Magíster, Móyses scripsit nobis, si frater alicuíus mórtuus fúerit habens uxórem et hic sine fíliis fúerit, ut accípiat eam frater eíus uxórem et súscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem et mórtuus est sine fíliis; et sequens et tértius accépit illam, simíliter autem et septem non reliquérunt fílios et mórtui sunt. Novíssima mórtua est et múlier. Múlier ergo in resurrectióne cuíus eórum erit uxor? Si quidem septem habuérunt eam uxórem.” Et ait illis Iésus: “Fílii sǽculi huíus nubunt et tradúntur ad núptias; illi autem, qui digni habéntur sǽculo illo et resurrectióne ex mórtuis, neque nubunt neque ducunt uxóres. Neque enim ultra mori possunt: æquáles enim ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis. Quia vero resúrgant mórtui, et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit: ‘Dóminum Deum Ábraham et Deum Ísaac et Deum Iácob.’ Deus autem non est mortuórum sed vivórum: omnes enim vivunt ei.” Respondéntes autem quidam scribárum dixérunt: “Magíster, bene dixísti.” Et ámplius non audébant eum quidquam interrogáre.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel