Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (24,35-48)
In illo tempore : Narrábant discipuli quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt Iesum in fractióne panis. Dum hæc autem loquúntur, ipse stetit in médio eórum et dicit eis: “Pax vobis!” Conturbáti vero et contérriti existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: “Quid turbáti estis, et quare cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpáte me et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére.” Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus præ gáudio et mirántibus, dixit eis: “Habétis hic áliquid, quod manducétur?” At illi obtulérunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducávit. Et dixit ad eos: “Hæc sunt verba, quæ locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quæ scripta sunt in Lege Móysis et Prophétis et Psalmis de me.” Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia, et prædicári in nómine eíus pæniténtiam in remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierusálem. Vos estis testes horum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel