Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (5,1-11)
In illo tempore: Cum turba úrgeret Iesum et audíret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatóres autem descénderant de illis et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navem, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum; et sedens docébat de navícula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: “Duc in altum et laxáte rétia vestra in captúram.” Et respóndens Simon dixit: “Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus; in verbo autem tuo laxábo rétia.” Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam; rumpebántur autem rétia eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent et adiuvárent eos; et venérunt et implevérunt ambas navículas, ita ut mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Iésu dicens: “Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine.” Stupor enim circumdéderat eum et omnes, qui cum illo erant, in captúra píscium, quos céperant; simíliter autem et Iacóbum et Ioánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Iésus: “Noli timére; ex hoc iam hómines eris cápiens.” Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt illum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel