Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10,17-30)
In illo tempore : Cum egrederétur Iesus in viam, accúrrens quidam et, genu flexo ante eum, rogábat eum: “Magíster bone, quid fáciam ut vitam ætérnam percípiam?” Iésus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Præcépta nosti: ne óccidas, ne adúlteres, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem.” Ille autem dixit ei: “Magíster, hæc ómnia conservávi a iuventúte mea.” Iésus autem intúitus eum diléxit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes, vende et da paupéribus et habébis thesáurum in cælo; et veni, séquere me.” Qui contristátus in hoc verbo, ábiit mærens: erat enim habens possessiónes multas. Et circumspíciens Iésus ait discípulis suis: “Quam diffícile, qui pecúnias habent, in regnum Dei introíbunt.” Discípuli autem obstupescébant in verbis eíus. At Iésus rursus respóndens ait illis: “Fílii, quam difffícile est in regnum Dei introíre. Facílius est cámelum per forámen acus transíre quam dívitem intráre in regnum Dei.” Qui magis admirabántur dicéntes ad semetípsos: “Et quis potest salvus fíeri?” Íntuens illos Iésus ait: “Apud hómines impossíbile est sed non apud Deum: ómnia enim possibília sunt apud Deum.” Cœpit Petrus ei dícere: “Ecce nos dimísimus ómnia et secúti sumus te.” Ait Iésus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui relíquerit domum aut fratres aut soróres aut matrem aut patrem aut fílios aut agros propter me et propter evangélium, qui non accípiat cénties tantum nunc in témpore hoc, domos et fratres et soróres et matres et fílios et agros cum persecutiónibus, et in sǽculo futúro vitam ætérnam.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel