Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10,35-45)
In illo témpore: Accédunt ad Iesum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi dicéntes ei: “Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis.” At ille dixit eis: “Quid vultis, ut fáciam vobis?” Illi autem dixérunt ei: “Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua.” Iésus autem ait eis: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári?” At illi dixérunt ei: “Possúmus.” Iésus autem ait eis: “Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini; sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est.” Et audiéntes decem cœpérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Et vocans eos Iésus ait illis: “Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maíor inter vos, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus; nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel