Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10,46b-52)
In illo tempore: Proficiscénte Iesu de Iéricho et discípulis eíus et plúrima multitúdine, fílius Timǽi Bartimǽus cæcus sedébat iúxta viam mendícans. Qui cum audísset quia Iesus Nazarénus est, cœpit clamáre et dícere: “Fili David Iésu, miserére mei!” Et comminabántur ei multi, ut tacéret; at ille multo magis clamábat: “Fili David, miserére mei!” Et stans Iésus dixit: “Vocáte illum.” Et vocant cæcum dicéntes ei: “Animǽquior esto. Surge, vocat te.” Qui, proiécto vestiménto suo, exsíliens venit ad Iésum. Et respóndens ei Iésus dixit: “Quid vis tibi fáciam?” Cæcus autem dixit ei: “Rabbóni, ut vídeam.” Et Iésus ait illi: “Váde; fides tua te salvum fecit.” Et conféstim vidit et sequebátur eum in via.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel