Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (12,38-44)
In illo tempore: Dicébat Iesus turbis in doctrína sua: “Cavéte a scribis, qui volunt in stolis ambuláre et salutári in foro et in primis cáthedris sedére in synagógis et primos discúbitus in cenis; qui dévorant domos viduárum et osténtant prolíxas oratiónes. Hi accípient ámplius iudícium.” Et sedens contra gazophylácium aspiciébat quómodo turba iactáret æs in gazophylácium; et multi dívites iactábant multa. Et cum venísset una vídua pauper, misit duo minúta, quod est quadrans. Et cónvocans discípulos suos ait illis: “Amen dico vobis: Vídua hæc pauper plus ómnibus misit, qui misérunt in gazophylácium: Omnes enim ex eo, quod abundábat illis, misérunt; hæc vero de penúria sua ómnia, quæ hábuit, misit, totum victum suum.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel