Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (2,23-3,6)
Factum est cum Dóminus sábbatis ambuláret per sata, discípuli eius cœpérunt prǽgredi velléntes spicas. Pharísæi autem dicébant ei: “ Ecce, quid fáciunt sábbatis, quod non licet? ”. Et ait illis: “ Numquam legístis quid fécerit David, quando necessitátem hábuit et esúriit ipse et qui cum eo erant? Quómodo introívit in domum Dei sub Abíathar príncipe sacerdótum et panes propositiónis manducávit, quos non licet manducáre nisi sacerdótibus, et dedit étiam eis, qui cum eo erant? ”. Et dicébat eis: “ Sábbatum propter hóminem factum est, et non homo propter sábbatum; itáque dóminus est Fílius hóminis étiam sábbati ”. Et introívit íterum in synagógam. Et erat ibi homo habens manum arídam; et observábant eum, si sábbatis curáret illum, ut accusárent eum. Et ait hómini habénti manum arídam: “ Surge in médium ”. Et dicit eis: “ Licet sábbatis bene fácere an male? Animam salvam fácere an perdére? ”. At illi tacébant. Et circumspíciens eos cum ira, contristátus super cæcitáte cordis eórum, dicit hómini: “ Exténde manum ”. Et exténdit, et restitúta est manus eius. Et exeúntes pharisǽi statim cum herodiánis consílium faciébant advérsus eum quómodo eum pérderent.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel