Marcus (3,20-35)
In illo tempore: Venit Iesus cum discipulis suis ad domum; et convénit íterum turba, ita ut non possent neque panem manducáre. Et cum audíssent sui, exiérunt tenére eum; dicébant enim: “In furórem versus est.” Et scribæ, qui ab Hierosólymis descénderant, dicébant: “Beelzébul habet” et: “In príncipe dǽmonum éicit dæmónia.” Et convocátis eis, in parábolis dicébat illis: “Quómodo potest Sátanas Sátanam eícere? Et si regnum in se dividátur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetípsam dispertiátur, non póterit domus illa stare. Et si Sátanas consurréxit in semetípsum et dispertítus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingréssus vasa eíus dirípere, nisi prius fortem álliget; et tunc domum eíus dirípiet. Amen dico vobis: Ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta et blasphémiæ, quibus blasphemáverint; qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habet remissiónem in ætérnum, sed reus est ætérni delícti.” Quóniam dicébant: “Spíritum immúndum habet.” Et venit mater eíus et fratres eíus, et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum. Et sedébat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et soróres tuæ foris quærunt te.” Et respóndens eis ait: “Quæ est mater mea et fratres mei?” Et circumspíciens eos, qui in circúitu eíus sedébant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel