The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (7,1-8.14-15.21-23)
   
   In illo tempore: Convéniunt ad Iesum pharisǽi et quidam de scribis veniéntes ab Hierosólymis; et cum vidíssent quosdam ex discípulis eíus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes – pharisǽi enim et omnes Iudǽi, nisi pugíllo lavent manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum; et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt; et ália multa sunt, quæ accepérunt servánda: baptísmata cálicum et urceórum et æramentórum et lectórum – et intérrogant eum pharisǽi et scribæ: “quáre discípuli tui non ámbulant iúxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem?” At ille dixit eis: “Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: ‘Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me; in vanum autem me colunt docéntes doctrínas præcépta hóminum.’ Relinquéntes mandátum Dei tenétis traditiónem hóminum.” Et advocáta íterum turba, dicébat illis: “Áudite me, omnes, et intellégite: Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre; sed quæ de hómine procédunt, illa sunt, quæ coínquinant hóminem!” Ab intus enim de corde hóminum cogitatiónes malæ procédunt, fornicatiónes, furta, homicídia, adultéria, avarítiæ, nequítiæ, dolus, impudicítia, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia: ómnia hæc mala ab intus procédunt et coínquinant hóminem.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut