The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (9,38-43.45.47-48)
   
   In illo témpore : Dixit ad Iesum Ioánnes: “Magíster, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem dæmónia, et prohibebámus eum, quia non sequebátur nos.” Iésus autem ait: “Nólite prohibére eum. Nemo est enim, qui fáciat virtútem in nómine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est advérsum nos, pro nobis est. Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam. Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eíus, et in mare mittátur. Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem. Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam. Et si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut