The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (10,16-23)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus apóstolis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum; estóte ergo prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ. Cavéte autem ab homínibus; tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos; et ad prǽsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini; dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium; et insúrgent fílii in paréntes et morte eos affícient. Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit in finem, hic salvus erit. Cum autem persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam; amen enim dico vobis: Non consummábitis civitátes Israel, donec véniat Fílius hóminis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut