The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (10,24-33)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis: Ne timuéritis hómines. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur, et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine; et, quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna. Nonne duo pásseres asse véneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére; multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut