Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (10,34-11,1)
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis: Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici eíus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus. Qui invénerit ánimam suam, perdet illam; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit; et, qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet; et, qui récipit iústum in nómine iústi, mercédem iústi accípiet. Et, quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam.” Et factum est, cum consummásset Iésus præcípiens Duódecim discípulis suis, tránsiit inde, ut docéret et prædicáret in civitátibus eórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel