Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (12,1-8)
In illo témpore : Abiit Iésus sábbatis per sata; discípuli autem eíus esuriérunt et cœpérunt véllere spicas et manducáre. Pharisǽi autem vidéntes dixérunt ei: “Ecce discípuli tui fáciunt, quod non licet fácere sábbato.” At ille dixit eis: “Non legístis quid fécerit David, quando esúriit, et qui cum eo erant? Quómodo intrávit in domum Dei et panes propositiónis comédit, quod non licébat ei édere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdótibus? Aut non legístis in Lege quia sábbatis sacerdótes in templo sábbatum víolant et sine crímine sunt? Dico autem vobis quia templo maíor est hic. Si autem scirétis quid est: ‘Misericórdiam volo et non sacrifícium’, numquam condemnassétis innocéntes. Dóminus est enim Fílius hóminis sábbati.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel