Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,1-23)
In illo die éxiens Iésus de domo sedébat secus mare; et congregátæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in navículam ascéndens sedéret, et omnis turba stabat in litóre. Et locútus est eis multa in parábolis dicens: “Ecce éxiit, qui séminat, semináre. Et dum séminat, quædam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres et comedérunt ea. Ália autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam, et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terræ; sole autem orto, æstuavérunt et, quia non habébant radícem, aruérunt. Ália autem cecidérunt in spinas, et crevérunt spinæ et suffocavérunt ea. Ália vero cecidérunt in terram bonam et dabant fructum: áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud tricésimum. Qui habet aures, áudiat.” Et accedéntes discípuli dixérunt ei: “quáre in parábolis lóqueris eis?” Qui respóndens ait illis: “quia vobis datum est nosse mystéria regni cælórum, illis autem non est datum. Qui enim habet, dábitur ei, et abundábit; qui autem non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Ídeo in parábolis loquor eis, quia vidéntes non vident et audiéntes non áudiunt neque intéllegunt; et adimplétur eis prophetía Isaíæ dicens: ‘Áuditu audiétis et non intellegétis et vidéntes vidébitis et non vidébitis. Incrassátum est enim cor pópuli huíus, et áuribus gráviter audiérunt et óculos suos clausérunt, ne quando óculis vídeant et áuribus áudiant et corde intéllegant et convertántur, et sanem eos.’ Vestri autem beáti óculi, quia vident, et aures vestræ, quia áudiunt. Amen quippe dico vobis: Multi prophétæ et iústi cupiérunt vidére, quæ vidétis, et non vidérunt, et audíre, quæ audítis, et non audiérunt! Vos ergo audíte parábolam seminántis. Omnis, qui audit verbum regni et non intéllegit, venit Malus et rapit, quod seminátum est in corde eíus; hic est, qui secus viam seminátus est. Qui autem supra petrósa seminátus est, hic est, qui verbum audit et contínuo cum gáudio áccipit illud, non habet autem in se radícem, sed est temporális; facta autem tribulatióne vel persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur. Qui autem est seminátus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitúdo sǽculi et fallácia divitiárum súffocat verbum, et sine fructu effícitur. Qui vero in terra bona seminátus est, hic est, qui audit verbum et intéllegit et fructum affert et facit áliud quidem centum, áliud autem sexagínta, porro áliud trigínta.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel