The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,24-43)
   
   In illo tempore: Áliam parábolam propósuit illis dicens: “Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus eíus et superseminávit zizánia in médio trítici et ábiit. Cum autem crevísset herba et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patris famílias dixérunt ei: ‘Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia?’ Et ait illis: ‘Inímicus homo hoc fecit.’ Servi autem dicunt ei: ‘Vis, imus et collígimus ea?’ Et ait: ‘Non; ne forte colligéntes zizánia eradicétis simul cum eis tríticum, sínite utráque créscere usque ad messem. Et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia et alligáte ea in fascículos ad comburéndum ea, tríticum autem congregáte in hórreum meum.’” Áliam parábolam propósuit eis dicens: “Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo. Quod mínimum quidem est ómnibus semínibus; cum autem créverit, maíus est holéribus et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant et hábitent in ramis eíus.” Áliam parábolam locútus est eis: “Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum.” Hæc ómnia locútus est Iésus in parábolis ad turbas; et sine parábola nihil loquebátur eis, ut adimplerétur, quod dictum erat per prophétam dicéntem: “Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.” Tunc, dimíssis turbis, venit in domum, et accessérunt ad eum discípuli eíus dicéntes: “Díssere nobis parábolam zizaniórum agri.” Qui respóndens ait: “Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis; ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt fílii regni; zizánia autem fílii sunt Mali; inimícus autem, qui seminávit ea, est Diábolus; messis vero consummátio sǽculi est; messóres autem ángeli sunt. Sicut ergo colligúntur zizánia et igni comburúntur, sic erit in consummatióne sǽculi: mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno eíus ómnia scándala et eos, qui fáciunt iniquitátem, et mittent eos in camínum ignis; ibi erit fletus et stridor déntium. Tunc iústi fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum. Qui habet aures, áudiat.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut