The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,31-35)
   
   In illo tempore: Áliam parábolam propósuit Iesus turbis dicens: “Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo. Quod mínimum quidem est ómnibus semínibus; cum autem créverit, maíus est holéribus et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant et hábitent in ramis eíus.” Áliam parábolam locútus est eis: “Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum.” Hæc ómnia locútus est Iésus in parábolis ad turbas; et sine parábola nihil loquebátur eis, ut adimplerétur, quod dictum erat per prophétam dicéntem: “Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut