Sabbato 22 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,36-43)
   
   In illo tempore: Dimíssis turbis, venit in domum, et accessérunt ad eum discípuli eíus dicéntes: “Díssere nobis parábolam zizaniórum agri.” Qui respóndens ait: “Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis; ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt fílii regni; zizánia autem fílii sunt Mali; inimícus autem, qui seminávit ea, est Diábolus; messis vero consummátio sǽculi est; messóres autem ángeli sunt. Sicut ergo colligúntur zizánia et igni comburúntur, sic erit in consummatióne sǽculi: mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno eíus ómnia scándala et eos, qui fáciunt iniquitátem, et mittent eos in camínum ignis; ibi erit fletus et stridor déntium. Tunc iústi fulgébunt sicut sol in regno Pa tris eórum. Qui habet aures, áudiat.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut