Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,54-58)
In illo tempore: Iesus, véniens in pátriam suam, docébat eos in synagóga eórum, ita ut miraréntur et dícerent: “Unde huic sapiéntia hæc et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? Nonne mater eíus dícitur María, et fratres eíus Iacóbus et Ióseph et Simon et Iúdas? Et soróres eíus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic ómnia ista?” Et scandalizabántur in eo. Iésus autem dixit eis: “Non est prophéta sine honóre nisi in pátria et in domo sua.” Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel