The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (14,22-36)
   
   Postquam saturata est turba, statim iússit discípulos ascéndere in navículam et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. Et dimíssis turbis, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto, solus erat ibi. Navícula autem iam multis stádiis a terra distábat, flúctibus iactáta; erat enim contrárius ventus. Quarta autem vigília noctis venit ad eos ámbulans supra mare. Discípuli autem, vidéntes eum supra mare ambulántem, turbáti sunt dicéntes: “Phantásma est”, et præ timóre clamavérunt. Statímque Iésus locútus est eis dicens: “Habéte fidúciam, ego sum; nolíte timére!” Respóndens autem ei Petrus dixit: “Dómine, si tu es, iúbe me veníre ad te super aquas.” At ipse ait: “Veni!” Et descéndens Petrus de navícula ambulávit super aquas et venit ad Iésum. Videns vero ventum válidum tímuit et, cum cœpísset mergi, clamávit dicens: “Dómine, salvum me fac!” Contínuo autem Iésus exténdens manum apprehéndit eum et ait illi: “Módicæ fídei, quare dubitásti?” Et cum ascendíssent in navículam, cessávit ventus. Qui autem in navícula erant, adoravérunt eum dicéntes: “Vere Fílius Dei es!” Et cum transfretássent, venérunt in terram Gennesár. Et cum cognovíssent eum viri loci illíus, misérunt in univérsam regiónem illam et obtulérunt ei omnes male habéntes, et rogábant eum, ut vel fímbriam vestiménti eíus tángerent; et, quicúmque tetigérunt, salvi facti sunt.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut