Dominica 23 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (18,15-20)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus es fratrem tuum; si autem non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum téstium vel trium stet omne verbum; quod si nolúerit audíre eos, dic ecclésiæ; si autem et ecclésiam nolúerit audíre, sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Amen dico vobis: Quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta in cælo; et, quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta in cælo. Íterum dico vobis: Si duo ex vobis consénserint super terram de omni re, quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut