Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (19,16-22)
In illo témpore: Ecce unus accédens ait illi: “Magíster, quid boni fáciam, ut hábeam vitam ætérnam?” Qui dixit ei: “Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta.” Dicit illi: “Quæ?” Iésus autem dixit: “Non homicídium fácies, non adulterábis, non fácies furtum, non falsum testimónium dices, honóra patrem et matrem et díliges próximum tuum sicut teípsum.” Dicit illi aduléscens: “Ómnia hæc custodívi. Quid adhuc mihi deest?” Ait illi Iésus: “Si vis perféctus esse, vade, vende, quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; et veni, séquere me.” Cum audísset autem aduléscens verbum, ábiit tristis; erat enim habens multas possessiónes.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel