Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (19,23-30)
In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives diffícile intrábit in regnum cælórum. Et íterum dico vobis: Facílius est cámelum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum Dei.” Audítis autem his, discípuli mirabántur valde dicéntes: “Quis ergo póterit salvus esse?” Aspíciens autem Iésus dixit illis: “Apud hómines hoc impossíbile est, apud Deum autem ómnia possibília sunt.” Tunc respóndens Petrus dixit ei: “Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis?” Iésus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriæ suæ, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israel. Et omnis, qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit. Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel