Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (19,27-29)
In illo tempore: Dixit Petrus ad Iesum: “Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis?” Iésus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriæ suæ, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israel. Et omnis, qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel