The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (20,20-28)
   
   In illo tempore: Accéssit ad Iesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: “Quid vis?” Ait illi: “Dic ut sédeant hi duo fílii mei unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo.” Respóndens autem Iésus dixit: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum?” Dicunt ei: “Possúmus.” Ait illis: “Cálicem quidem meum bibétis, sedére autem ad déxteram meam et sinístram non est meum dare illud, sed quibus parátum est a Patre meo.” Et audiéntes decem indignáti sunt de duóbus frátribus. Iésus autem vocávit eos ad se et ait: “Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum et, qui magni sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicúmque volúerit inter vos magnus fíeri, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit inter vos primus esse, erit vester servus; sicut Fílius hóminis non venit ministrári sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut