Feria VI 10 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (22,15-21)
   
   In illo tempore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt, ut cáperent eum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum herodiánis dicéntes: “Magíster, scimus quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo; non enim réspicis persónam hóminum. Dic ergo nobis quid tibi videátur: Licet censum dare Cǽsari an non?” Cógnita autem Iésus nequítia eórum, ait: “Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi nomísma census.” At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis: “Cuíus est imágo hæc et suprascríptio?” Dicunt ei: “Cæsáris.” Tunc ait illis: “Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari et, quæ sunt Dei, Deo.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Latest Updates
3h ago
13h ago
13h ago
14h ago
14h ago
14h ago
14h ago
14h ago
14h ago
14h ago
Retour en haut