Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (23,27-32)
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens: Væ vobis, scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia símiles estis sepúlcris dealbátis, quæ a foris quidem parent speciósa, intus vero plena sunt óssibus mortuórum et omni spurcítia! Sic et vos a foris quidem parétis homínibus iústi, intus autem pleni estis hypócrisi et iniquitáte. Væ vobis, scribæ et pharisǽi hypócritæ, qui ædificátis sepúlcra prophetárum et ornátis monuménta iustórum et dícitis: ‘Si fuissémus in diébus patrum nostrórum, non essémus sócii eórum in sánguine prophetárum’! Ítaque testimónio estis vobismetípsis quia fílii estis eórum, qui prophétas occidérunt. Et vos impléte mensúram patrum vestrórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel