The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (25,14-30)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: homo péregre proficíscens vocávit servos suos et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est. Statim ábiit, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis et lucrátus est ália quinque; simíliter qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terra et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum et ponit ratiónem cum eis. Et accédens, qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta dicens: ‘Dómine, quinque talénta tradidísti mihi; ecce ália quinque superlucrátus sum.’ Ait illi dóminus eíus: ‘Éuge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis; supra multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.’ Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: ‘Dómine, duo talénta tradidísti mihi; ecce ália duo lucrátus sum.’ Ait illi dóminus eíus: ‘Éuge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis; supra multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.’ Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait: ‘Dómine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminásti, et cóngregas, ubi non sparsísti; et timens ábii et abscóndi taléntum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est.’ Respóndens autem dóminus eíus dixit ei: ‘Sérve male et piger! Sciébas quia meto, ubi non seminávi, et cóngrego, ubi non sparsi? Opórtuit ergo te míttere pecúniam meam nummuláriis, et véniens ego recepíssem, quod meum est cum usúra. Tóllite ítaque ab eo taléntum et date ei, qui habet decem talénta: omni enim habénti dábitur, et abundábit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Et inútilem servum eícite in ténebras exterióres: illic erit fletus et stridor déntium.’
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut