The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (26,14-25)
   
   In illo tempore: Abiit unus de Duódecim, qui dicebátur Iúdas Iscariótes, ad príncipes sacerdótum et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?” At illi constituérunt ei trigínta argénteos. Et exínde quærébat opportunitátem, ut eum tráderet. Prima autem Azymórum accessérunt discípuli ad Iesum dicéntes: “Ubi vis parémus tibi comédere Pascha?” Ille autem dixit: “Ite in civitátem ad quendam et dícite ei: ‘Magíster dicit: Tempus meum prope est; apud te fácio Pascha cum discípulis meis.’” Et fecérunt discípuli, sicut constítuit illis Iésus, et paravérunt Pascha. Véspere autem facto, discumbébat cum Duódecim. Et edéntibus illis, dixit: “Amen dico vobis: Unus vestrum me traditúrus est.” Et contristáti valde, cœpérunt sínguli dícere ei: “Númquid ego sum, Dómine?” At ipse respóndens ait: “Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet. Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo; væ autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tráditur! Bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille.” Respóndens autem Iúdas, qui trádidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixísti ".
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut