Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (28,1-10)
Sero autem post sábbatum, cum illucésceret in primam sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terne motus factus est magnus: ángelus enim Domini descéndit de cælo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. Erat autem aspéctus eius sicut fulgur et vestiméntum eius cándidam sicut nix. Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui. Respóndens autem angelus dixit muliéribus: « Nolite timére vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quǽritis. Non est bic: surréxit enim sicut dixit. Venite, vidéte locum uhi positus erat. Et cito euntes dicite discipulus eius: Surréxit a mórtuis, et ecce præcédit vos in Galillǽeam, ibi eum vidébitis. Ecce dixi vobis ». Et exeúntes cito de monuménto cum timóre et magno gáudio, cucurrérunt nuntiáre discípulis eius. Et ecce lesus occúrrit illis dicens: « Avéte » . Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum. Tunc ait illis lesus: « Nolite timére; ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilǽam et ibi me vidébunt ».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel