Sabbato 22 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Conclúsio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (28,16-20)
   
   In illo tempore: Úndecim discípuli abiérunt in Galilǽam, in montem ubi constitúerat illis Iésus, et vidéntes eum adoravérunt; quidam autem dubitavérunt. Et accédens Iésus locútus est eis dicens: “Dáta est mihi omnis potéstas in cælo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut