Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (28,8-15)
In illo tempore: Exeúntes cito mulieres de monuménto cum timóre et magno gáudio cucurrérunt nuntiáre discípulis eíus. Et ecce Iésus occúrrit illis dicens: « Avéte. » Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eíus et adoravérunt eum. Tunc ait illis Iésus: « Nólite timére; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilǽam et ibi me vidébunt. » Quæ cum abiíssent, ecce quidam de custódia venérunt in civitátem et nuntiavérunt princípibus sacerdótum ómnia, quæ facta fúerant. Et congregáti cum senióribus, consílio accépto, pecúniam copiósam dedérunt milítibus dicéntes: Dícite: « Discípuli eíus nocte venérunt et furáti sunt eum, nobis dormiéntibus. » Et si hoc audítum fúerit a prǽside, nos suadébimus ei et secúros vos faciémus. At illi, accépta pecúnia, fecérunt, sicut erant docti. Et divulgátum est verbum istud apud Iudǽos usque in hodiérnum diem.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel