Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,1-12)
In illo tempore : Videns turbas, ascéndit Iesus in montem; et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eíus; et apériens os suum docébat eos dicens: “Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti, qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur. Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes, quia ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti estis cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis; sic enim persecúti sunt prophétas, qui fuérunt ante vos.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel