Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,17-19)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis: Donec tránseat cælum et terra, ióta unum aut unus apex non præteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel