Feria III 7 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,43-48)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discípulis suis: Audístis quia dictum est: ‘Díliges próximum tuum et ódio habébis inimícum tuum.’ Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros et oráte pro persequéntibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, quia solem suum oríri facit super malos et bonos et pluit super iústos et iniústos. Si enim dilexéritis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habétis? Nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? Nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut Pater vester cæléstis perféctus est.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Retour en haut