Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (6,1-6.16-18)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Atténdite, ne iustítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis; alióquin mercédem non habétis apud Patrem vestrum, qui in cælis est. Cum ergo fácies eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen dico vobis: Recepérunt mercédem suam. Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua, ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Et cum orátis, non éritis sicut hypócritæ, qui amant in synagógis et in ángulis plateárum stantes oráre, ut videántur ab homínibus. Amen dico vobis: Recepérunt mercédem suam. Tu autem cum orábis, intra in cubículum tuum et, clauso óstio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscóndito; et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Cum autem ieiunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ tristes; demoliúntur enim fácies suas, ut páreant homínibus ieiunántes. Amen dico vobis: Recepérunt mercédem suam. Tu autem cum ieiúnas, unge caput tuum et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus ieiúnans sed Patri tuo, qui est in abscóndito; et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel